Sol tuus jam non occidet.
Fons : Matthaeus IV, 13-16Te exspectabam.
Jamdudum te exspectabam.
Verum est, ibi vixi, absconditus, in umbra latitans. Et sordidus quoque. Omnino nescis quid significet 'sordide vivere', tu quem baptismorum nostrorum aquae semper lavant. Omnino nescis desperationis vim dum aliquis animam suam mori sentit, etiam cum ejus cor palpitare non cesset.
Ergo ita, verum est: in hoc loco foedo, deserto remotoque vixi.
Num est locus qui ab oculis tuis abscondi possit?
Ibi etiam, in arcana caligine, ultra omnia lumina, et tu exspectabas.
Et per hoc quod sanctissimum habeo, hoc tibi juro: in te sperabam. Mihi videbar scire ubi esses, mihi videbar scire quo ire deberem ut te invenirem. Sed quoties ex umbra me extrahere conatus sum, in ipso momento quo parvum ex te lumen ad me perveniebat, sentire poteram quam miserabilis essem. Tam sordidus, umbrarum tam plenus, tamque frigidus ut timerem ne lux tua contremisceret cum me praestringeret. Neque amor quem erga te sentiebam sufficiebat ut eo calefierem. Tali modo timebam ne te polluerem ut obrutus permanere et gemmas tuas marcescere sinere toties maluerim.
Tam frequenter et tam profuse flevi. Nescis quam graviter flevi.
Tanto cum furore flevi ut lacrimarum mearum sale mens mea usta sit.
Tum te relinquere conatus sum.
Sperabam te a me relictum e superficie mundi nomen meum deleturum esse et ejus historiam in nihilo dissolvere. Sperabam te huic miseriae finem sic impositurum, qua aliquis non te cognovit. Diu exspectavi, vere diu, ut mors omnia a me auferre bene vellet, sed cor meum palpitare non cessabat.
Et dum te relinquere conabar, tu me intuebaris. Et aciem tuam sentiebam, universi Domine, sed oculos tuos non videbam. Corpus meum quasi mortuum erat, mens mea quasi mortua erat, anima mea nuda erat attamen amor tui in ea remanebat. Eum e me abstrahere nunquam potui. Illud Nomen tuum in me impressum erat.
Mihi tamen dixerant te cognosci non posse, te inaccessibilem esse. Nullum iter melius quam aliud esse ut aliquis ad te iret, quod tu venires viamque contrariam aperires. Mihi tamen dixerant verbum susurrum esse quo universum implearetur, adeo ubique adesse ut indistinctum esset nec cognosci posset. Sonus quem audimus cum omnia tacuerint, aliquidne significat?
Quid dicis, Domine? Te audio, sed non intellego.
Cur Nomen tuum reliquisti in universi margine, cum oculi tui omnes res videant?
Num vere necesse fuit ut aliquid potius quam nihil essemus?
Ut ultra omnem absentiam te diligere disceremus?
Oportuitne te tam procul esse, ut pane tuo fames tui mea satiaretur?
Et aliquando via patuit. Aliquid voluisti, et universum sicut siccum lignum in sole scissum fuit. Via parata erat. Via insolita: initium ejus et terminus idem erant et nihil inter utrumque nisi infinitum sine finibus, sed via erat. Via sine itinere.
Principium et finis eras. Et inter utrumque ipsum infinitum. Et ego, nihil nisi quaedam expectatio, nihil nisi quaedam fames. Clamor tantum, qui consumi non potest, clamor in silentio tuo conclusus.
Nihil de te scio, sed scio te animae meae alchemiam intueri, cum ultra se siti fertur.
Una e lacrimis tuis sufficeret ut totum universum baptizaretur, et tamen sola sitis amorem parit.
Illam assulam siccam diu aspexi. Illud universum scissum, illam viam sine itinere, sine stationibus, sine distantia diu aspexi. Et scilicet nihil advenit.
Nil advenit, sed amor mihi remansit.
Tu autem, per totum illud tempus, ad latus meum adfuisti, hunc amorem spectando fovendoque. Eum pro filio tuo, pro creatura tua, pro gaudio tuo habebas. Ego vero ne animadvertebam quidem eum conspectu tuo crescere.
Dies veniet quo totum locum occupabit. Tunc ego evanescam, nihil erit nisi ille amor, passionis tuae fructus.
Igitur ita: ex hoc die, sol meus numquam occidet, quia tu unica lux mea eris.