Latinus_flagFR_flag

Puer Katechon

Fons : Marcus XIII, 30


Anima eorum quos pugnabis legio est, sed et anima tua innumerabilis est. Et amore Christi ut cemento et ut aqua sanctorum supplicatione, e tota hac harena, murum facies. In te hostis non prevalebit.

Elias octo annos natus est et nubes spectat. Venientes a septentrione et a meridie, ab oriente et ab occidente, lente gyrantes more insolito cumulantur. Jam abhinc quinque dies haec mirabilis chorea coepit, et nubium numerus jam grandissimus est. Qui dicitur a continentis altero fine ad alterum spectari, nam etiam medio die, caligo extenditur quocumque aliquis oculos flectere potest.
Puer in tenera herba jacet, catenulam circum collum habet, a qua parva crux dependet quae super ejus pectus sedet. Scit septimum diem sibi expectandum esse, diem requiescendi, ut tempestas eam auferat. Hoc enim scit, nam abhinc aliquot diebus, tempus percipit. Quasi via est quae lumen tam densum transit, ut circumjacentia loca obscurata videantur. In hac via non procul videt; non amplius quam quae paucis metris, paucis horis distant, sed vi inexorabili motus ad hoc quod videt procedit.
Viam transire tempus spectat. Paulatim oculi ejus adsuescunt et circumjacentia loca apparent. Scit cras tempestatem vehementem factum iri et noctis initio primum venti turbinem ex illa vasta nube exiturum. Cum nox finem habebit, septimi diei initio, quattuor alii turbines primo se junxerint. Stabiles et ingentes. Videt eos sibi appropinquare neque umquam se tangere. In medium eorum quinque attrahitur. Frigus in hoc vento est, sed lumen secus viam densum et calidum est, et illius manus id praestringit. Quod eum lacteo vitae fluxu nutrit.

Post aliquot horas, descensio incipiet. Nunquam urbem Jerusalem vidit, sed scit eam infra esse. Jerusalem impia, quae prophetas suos occidit, sed etiam Jerusalem sacra, ex qua mundus renascetur.
Omnia vastantes in itinere suo, quinque turbines urbem intraverunt et animalia se receperunt. In monte Moria, nihil jam superest. Sicut in Titi tempore, collis ut mons calvus aequatus est.
Dum tempestates non tam vehementes fiunt, puer descendit. De caelo leniter cadere videtur, sed non ita est: revera via descendit. Pede suo antiquae Sion terram tandem calcat.

Brevi momento turbam considerat quae in imo colligitur, deinde oculos suos ad viam convertit. Videt lumen, quod eam circumscribit, leniter ad caelum ascendere, ad nubis centrum. Dum luminosa densitas crescit, apertura in nubis medio delineari videtur. Et cum totum lumen sursum se collegit, res in nubis medio apparet.

Homines vero viam non viderunt. Sed luminis incrementum in intima nube, et aperturam quae subsecuta est senserunt. Item rem quae lente descendit vident, mirantesque eam intuentur.

Arca est.

Arca Foederis est quae de caelo descendit. Circiter quinquaginta centimetra supra terram stat et supervolat.
Propitiatorium quo Arca tegitur lente, lentissime attollitur et ea aperitur. Duo cherubim, in utroque latere, alas suas aureas contractas post se habent. Puer ad Arcam procedit. Lineam, a qua crux aurea sua dependet, aufert et omnia in Arcam collocat, nam quamvis crux templum laceravit, ipsa pax revocabit.
Tunc propitiatorium rursus lente collocatur, et dum Arca clauditur, duo cherubim aurei alas suas ad invicem reducunt.
Praesentia.
Tunc illa in terra ponitur.
Aliquot hebdomadibus opus erit ut homines sentiant Arcam in terram lente demergi. Et aliquot annis opus erit ut ibi tota solvatur, sic e montis Moriae terra faciens Sanctum Sanctorum et e Jerusalem terra templum tertium. Tunc ex antiquae Sion vertice emanabit fons aquae Spiritui mixtae qui promissionem Jacob factam fertilem faciet et hanc terram ingratam, cui tam multa data sunt, baptizabit. Scalae rursus florescent, sed inutiles erunt, quia caelum terram in aeternum hic attinget.

Sursum, in medio turbine, luminosa apertura nubes devoratur. Et quo magis evanescit, eo magis lumen, in medio, intensum fit. Jam fit quasi ignis nivisque columna quae in Eliam cadit. Oculos claudit et se auferri sinit, sed mens ejus in lumine respirat et hoc lumen Spiritus est.

Puer in tenera herba jacet. Meminit quid viderit cum in summa parte erat. Homines lumine perfusos ridere vidit, cum mortis angelus super eos transiebat neque eos praestringebat. Vidit eos mentium suarum superlimina Agni cruore linere. Nam tunc non ex Aegypto, sed ex umbra mortis egredientur.
Summum caelum vidit sicut telam super vastum mundum extensam, et ubicumque praesentia in intimis navibus lucebat, crux gloriosa caelum terrae aptabat.

Christi natio rursus erit. Humilitas ejus victoria erit, participatio eius magnificentia erit, et Praesentia eius fortitudo erit. Neque ullus lapis aedificatoribus deficiet.