Latinus_flagFR_flag

Oratio.

Fons : Matthaeus VII, 11


Erismata sumus quibus cathedrales sustinentur ut intentæ ad cælum maneant. Viribus quas inde haurimus civitates ædificamus, et languore nostro eæ ruunt. Audi quomodo recorder mundum qui venturus est, nam cum anima tua aquam biberit qua utens memoria mea scribit, ea tibi mutata in vinum erit.

Cornelius de Podio Montis Marci nomen mihi est. Ut huius regionis integritatem defenderem, totam vitam meam in aciebus egi, et ut ejus honorem defenderem, animæ meæ periculum injeci. Et si quid magna voce declarare possum, hoc est quod, quamvis bellum tætrum sit, coram Deo semper iter feci. Multas vitas cepi et quotienscumque caperem, meam obtuli. Attamen latus ferro non præbui, sed facta nostra audacia nutrivi, ut in tumultu providentiæ portionem relinquerem. Audacia fiduciæ testimonium est quam in Deo habeo. Ea non temeritas, sed singulis victoriis spiritus est.

Fratres meos, commilitones meos, solam familiam meam, profunde amavi, quia vita et mors ab huius familiæ veritate pendebant. Vinculo sacro cum singulis eorum conjunctus, sicut digiti in fati manu voluntate quadam extranaturali conjuncti sunt, pugnavimus. Pro unoquoque eorum, vitam meam in discrimen adduxi, et sola singulorum animadversione servatus sum. Nec frigidus nec tepidus fui : adsensus sum ut igne cælesti consumerer et rubus essem, in quo verbum ardenter vivificaretur. Ad infames mortis fontes ivi, in intimo animo meo fontem vitæ unicum habens.

Sicut Christus fecit, adsensus sum ut immolarer, quo ei quos amabam vitam haberent. Estne maius amoris argumentum?

Et tantus amor nonne memoria dignus est?

Hostes nos ex somno, ubi matres nostræ nos reliquerant, excitaverunt. Tumultibus experrecti, fortiores facti sumus, deinde sine ira egimus. In nullo odio nobis ei fuerunt qui, sicut nos, filii Dei erant. Nam nemo inimico suo dicere potest: servus malus es. Hoc enim iudicium proprium domini est.
In nullo odio nobis erant, sed finem facere furori eorum exitiali oportebat.
Pugnavimus ut patrum nostrorum hæreditatem conservaremus, non tantum quia huius regionis cor in nobis palpitat et sudore lacrimisque nostris sulci ejus rigantur et fecundi fiunt, sed etiam quia hæc omnia quæ populus noster rursus ædificavit, semper majora fuerunt quam ea quæ amiserat.

Dies et noctes facti sunt. Tum, post noctem, crepusculum in valle Beraca obortum est, nam e turmæ tenebris venerunt. Urbes nostras incenderunt, uxores nostras pro meretricibus, liberos nostros pro servis habuerunt. Ei qui ex nobis sine religione erant fugere voluerunt, nam cæcus amor sui quasi divitiarum promissio eis esse videbatur, sed eis qui manserunt, solum sui donum hæc erat. Ei qui fugerunt solitariæ prædæ factæ sunt et quasi cibus hostibus nostris fuerunt.

Fuerunt certamina longa, in inferno cinere igneque. Multos ex commilitonibus meis in eis certaminibus amisi. Plures apud me mortui sunt. Interdum, in decrescenti eorum pupillarum acie, morientis Christi oculos videre mihi visus sum.
Viri duri in pugna erant, mandatum sibi commissum fideliter servantes, et in momento magno discessus sine timore erant. Propter eorum devotionem perseverantiamque, multi e nostris ab infamia liberati sunt.

Sicut omnia bella, et illud calamitati fuit. Apud meos valde multo amplius amisi quam apud hostes delevi. Nam innocentiam meam ibi amisi. Tamen hic testificor inter nos multos fuisse sanctos. Non omnes orantes ad martyrium destinantur. Quidam moriuntur quia eorum fides mortis imperium provocat, alii autem moriuntur ut vita in Sancto Sanctorum respiret. Hi erant qui nobiscum pugnabant.

Cum sancti pugnant, non occidunt in nomine suo nec etiam in nomine Altissimi, nam Deus ipse vitas tollit, ipse solus violentiam adhibet quæ salvat nec quisquam ullum e manu eius eripit. Vidimus orantes gratia perfusos ac stillantes, hanc sacræ violentiæ mannam colligere et nobis eam tradere, attamen puram ab omni humana contaminatione servare. Quomodo talis res fieri potuit?

Id factum est quia sine mendacio fuimus et assensi sumus ut vita nostra periret jam diu ante quam mors nos raperet. Ut tandem essemus quod re vera sumus: voluntates flagrantes et domino incandescenti suo servientes.
Tunc, ad sanctorum exemplum, impetum fecimus, corda nostra spiritu iustitiæ repleta habentes. Homines manseramus, sed animæ nostræ vastæ ut ecclesiæ erant. Pugnavimus sicut archangeli in angelos rebellantes pugnaverant: nomine Dei. Hoc nomen et scutum et ferrum, sed etiam locus congregandi sacer erat.

Sanctorum exercitus in hac longa pugnarum serie victoriam adeptus est, non aliter fieri potuit, nam scriptum est in ultima tantum pugna eos maximam cladem suam visuros. Et eam cladem libenter susceptam ultimam victoriam nuntiaturam. Eam a Sancto Dei adeptam.
Illum Orantem Dei audite precantem. Oratio ejus jam adest et ea tumultus tam condenso silentio interpungitur, ut ea lateres mundi conglutinentur. Et cum ille locutus erit, hic mundus ruet.

Denique, progeniebus quæ nobis succedent et quæ obviam huic semper resurgenti odii hydræ, in quo apud malum sumus, ire debebunt, notitiam maximi momenti tradere volo, scientiam inter omnes pugnatores in his apocalypsis temporibus partitam: Deus est spiritus. Propterea, cum spiritus Dei super te est, omnia prœlia tua in valle Beraca eveniunt, nam ipse pugnat. Et fiducia quæ in eo ponitur ultra mortis portas sponte sua te portat.