Latinus_flagFR_flag

Nuptiæ in Cana Galilææ.

Fons : Johannes II, 1-11


Domine, cur hic invitatus fuisti ?
Qui sunt hi amici qui te ut testem voluerunt, te tuosque.

Ludere te videre, adesse cum præsentibus jucundari, humanum scilicet esse insolitum est.
Similis nobis fuisse ac nobis benedixisse secundum rationem nostram.

Da mihi, quæso, hoc vinum, sine labore sine dolore sine mercede: vinum gratis datum, ut aqua cœli.
Et responde mihi, Domine : ut quid e lustrationis aqua hoc fecisti ? ex aqua quæ nondum ullam culpam lavit ?

Sine uti te interrogem : nonne ita faciunt qui te quærunt ?
Ego te quæro.

Quare noverunt qui serviunt et quare ignorant qui judicant, ita ut errent judicantes ?
Ita qui hydrias aqua impleverunt necnon architriclinius qui hoc vinum gustavit.

Sex lustrationis hydriæ. Nota capacitas : quadraginta litra cuique hydriæ, sive ducenta et quadraginta litra ex vino omnibus hydris. Solitum tempus pro matrimonialibus festis in isto tempore : quinque dies. Tertio die fortasse accessisti etenim non jam erat vinum. Ergo ducenti et quadraginta invitati præsentes quemque diem (hæc est acceptabilis appretiato pro festa ebrietate). Vere igitur magnum festum erat !
Tertio illo die quinque tantum discipuli tibi erant. Sex eratis. Sicut sex hydriæ. Et in sanguine tuo nondum ulla culpa lavata erat.

Illud vinum, Domine, quod apud mensam meam tibi servire possum vineæ vinum est. Hominis laboris vinum. Optima eorum excellentiæ vina sunt, ingenii et traditionis. Sive fructuum sapore et levitate sive lapidum genere ut metallum, illa sunt poeticæ litteræ quas creatio nos inspirat. Tua Creatio et Patris tui.

Sed tu, Domine, tuum vinum Gloriæ vinum est. Benedictionis vinum est. Cum moriar, illud vinum apud mensam tuam mihi daturum esse velim. Nec alterum. Non istud quo dolore tuo redempti et lavati sumus. Cum gaudium tuum gratuitum sit quomodo acceptare possim ut doloris tui pretio pendas ?
Huic offensioni interesse nolo ; custodi mihi, quæso, e Cana vini poculum. Ibi æternitas mea erit tibi.
Sine me bibere illam apud te, nam ego te exspectavi et cor meum sitit.

Postea, me non lavato, utinam illud nihilum omnia nominis mei vestigia delere possit. Spiritus enim tuus gaudium meum saltem custodiet.

Quomodo acceptare dolorum quorum amamus nocens esse ?

Cana.
Per annorum nebulam, papiliones sub temporis pannulis volitantes conspicere nitor.
Festivitas quædam.
Unionis hominum duorum festivitas.