Lazari sepulcrum.
Fons : Johannes XIAngelus Domini in humeri sinu circumvolverat, Lazare, nec noveras.
Leniter umbræ speciem sumpsit. Tunc ungulæ suam vitam miculis resectam inierunt : vanitatis atque confusionis vitam.
Priusquam te vocet oculi tui lacrymarum pleni erant. Et angelus semetipsum sale eorum contextus erat. Ad intuendum Mundum quæsierat. Justitiam quæsierat atque hominem qui secundum suæ Domini Angeli naturæ acceptionem vere bonum fuerat.
Nec etiam te.
Et tunc sicut sol mortuus sal niger fiebat, deinde leniter permisit ut mundus tuus corrueret. Illæ quinque columnæ quæ animam tuam sustinebant ad humum, elementum suum, reversæ sunt.
Aqua eorum temporum quibus sitiebas, ignis qui efficiebat ut animus tuus in oculis tuis volitaret, ær qui permulta milia stellarum in sanguine tuo incendebat, deinde Alpha et Omega temporum, cuius fines se invicem blandimento fatali stringunt.
Ita mortuus erat Lazarus et sorores iam quartum diem lugebant eum.
Anima autem ejus etiamdum ridebat.
Angelus juxta eum remanserat ut noctem ejus comitaretur et quamquam mortuus fuit, in oratione perseverabant somnia ejus cum eo. At in momento in quo eximietas venientis animam ejus libaverit, illa rursus refulgebit.
Nam ille qui ad te venit non e plena luce venit.
Non ad alterum viæ finem te exspectat.
Vere, Ille venit unde venis et sicut tibi via ejus in pulvere cadit dum progreditur.