Latinus_flagFR_flag

Immarcescibilis anima tua est .

Fons: Marcus XIV, 34


Abba, quibus lux tua pro aurora fuerit, ei noctem iam non cognoscent. Infinitum in eis mansionem tuam faciet et ei in te erunt et tu in eis.

Tibi vero nihil aequale est.
Nonne nihil tibi aequale est?
Quis tecum aequari potest?

Verbo potenti, cum tumultuoso ignis ventique fragore petram a firmamento disjungis.
Sed fragilis anima mea in halitu tuo spirat. Vis inamissibilis quae in te radices agit.
Tibi nihil aequale est.

Acies tua velut mel super animas vastatas funditur. Et bonum est frangi aut sanari, si hoc tua manu fit.
Omnes oppressi homines inter brachia tua dormiunt. In intimo nomine tuo blanditiis inebriantur.
Tantum caligini quantum luci das.
Tibi nihil aequale est.

Ante gressus meos, viam mihi paras, nihil me potest errare facere. Et si terrores noctis adgredi debeo, non sum solus, nam tecum vigilo. Etiam cum timeo, fortis esse possum, nam spem tuam decipere non possum. Tam victoria quam clade ad te reducor. Si patior, tecum patior. Si doleo, tecum doleo. Qui me vulnerat, te quoque vulnerat et flammam qua domus mea calefit benedicis.
Tibi nihil aequale est.

Hac nocte, cum illo vigilabo. Multitudo sumus qui vigilamus. Adsumus hic, cum illo, ab illa nocte longinqua usque ad cujusdam temporis finem. Super vigilante vigilamus. Vicissim hora nostra, in pulverem decidemus, sed alii surgent. Terminus vigilantiae nostrae nunquam erit. Nos coniungis, unum sumus.

Sermo es et verbum. Cum tecum sit, spiritus significationem accipit. Re vera tibi nihil aequale est.
Secretorum arculam aperis et ostendis ubi intueri oporteat. Tunc oculus meus e te haurit id quo visus ejus nutritur et iam nescio utrum mundus sim quem intueor an tu sis qui in pupilla mea mices.
Re vera nihil tecum aequari potest.
Quis tecum aequari potest?

Ad occidentem, lacrimis murus perfunditur et angelus in monte Moria jam non est. Super arcae thecam, alae aureae sua sponte se contraxerunt, sed vera praesentia manet.
Quia vigilans homo vulnerabitur, sanguis meus effluet. Cum dolebit, ejus dolore frangar. Si cadebit, toto ejus pondere umeri mei onerabuntur. Ejus lacrimis oculi mei offuscabuntur, et quoniam ejus sitis nulla aqua explebitur, ejus igne consumar.

Tunc super capita nostra, Abba, benedictio tua extendetur, nam sous amor noster erga illum tibi permanebit.
Nihil tecum aequari potest.