Latinus_flagFR_flag

Entheos.

Fons: Marcus XIV, 30


«Cephas, quid prodest flere?
Tibi omnem amorem praestiti, quem fingere potuisti.
Et semper apud te mansi. Numquam defeci et numquam me fallentem comprehendisti.
Promissionem meam servavi: vitam meam in intima natura tua intactam servavi.
Tuam serva : animam tuam in intima natura mea intactam tene.
»

«O amici, filii mei, quam longa via fuit ut ad vos pervenirem, et quamquam manus qua ductus sum firma et certa mihi visa est, obscuritatem saepius quam oportebat expertus sum. Qua fragilior factus sum nec fortior eam pugnando.
Quid simplex anima contra noctem facere potest?

Nihil, omnino nihil.

Nox multo amplior quam animae nostrae humanae est. A nativitate usque ad mortem extenditur. Ergo, quid aliud sentire possumus nisi timorem, fragilitatem vacillantem quae in nobis habitat videntes? Et praesertim, quin temptamus eam defendere?

Conatus sum.

Hanc rem fragilem factam defendendo, lux quaedam in me orta est. Nam surrexi non ut orarem, sed ut pugnarem, arma e sermonibus et consiliis et amore facta manu tenens. Haec sunt Domini arma.
Haec est fides. Nos ad ruinam imus sicut caligo ad lucem it.

Intelligite fidem: ea nostra lucis aviditas modo exprimitur.
Nolite fidem oblivisci : lucis fautores sumus.

Nolite adsentiri ut nocte domemur, neque in humanitatis nostrae laqueum ea inducamur. Neque in doloris universalis sensu ea stringamur, neque ea instiganti nos vicissim in incredibili angustiae, iniquitatis mortisque spectaculo fulgere desinamus.

Contra iniquitatem et angustias pugnare debemus, sed his affectibus extingui non debemus, nam nobis hostes sunt. Immo vero, splendere debemus ut in hoc certamine vincamus, nam hoc certamen lucis est. Itaque hoc certum est et de hoc testari possum: fidelis amicus me duxit et hic amicus numquam defecit.»

«Cephas, adsum.
Semper adsum.
Etiam cum me oblivisceris, te ausculto.
Anima tua praesentia mea in te est.
Ego eucharistia perpetua sum qua anima tua nutritur.
Neque peris si me quaeris, nam te video.
Ego momentorum tuorum intima pars sum. Agnos meos pasce.
»

«O amici, filii mei, quam certa fuit illa manus quae ad vos me perduxit.
Vultisne scire quomodo in hanc ecclesiam intretur? Dicam vobis quomodo in hanc ecclesiam intretur. Vultisne scire ubi ille habitet? Dicam vobis ubi habitet. Et si ostium ejus pulsaveritis, ille vos recipiet.

Vos recipiet, quia caecitate vestra vos exspectare cogitur. Quomodo famulus dominum ad exspectandum cogere potest?»

«Cephas, oves meas pasce.»

«O amici, filii mei. Tam ardenter locum invenire cupivi, ubi cum illo loqui et eum audire possem. Tandem talem locum inveni. Simul intra nos et extra nos est. Illum non in cerebris nostris neque in animis nostris invenire possumus. Nihil ex nobis ad illum locum transferri potest, neque dici illuc eo, neque intrari neque exspectari potest. Hoc fieri non potest, quia locus ille non e distantia constat. Locus est qui e consiliis constat. Anima nostra est. Et ille locus non nobis, sed ei est.

Ecclesia eius est, fides nostra est, sed solis precibus nostris ad eam duci non possumus. Non possumus, quia gemitu minus longe quam cantu ducimur. Cantu consilia feruntur. Ideo pulchritudo dolore exstingui non debet. Jam non petere nobis oportet, jam dandi tempus est. Quicumque sumus, qualescumque sumus, optimam nostrum partem tali modo reddere oportet ut lucis participes fiamus.

Quomodo ad talis loci limen perveni?
Deus meus, quam facile est. Hoc quisque pastoris canum facere potest.
Manum porrigis et alia manu benediceris. Tum domini tui amorem fidelitate tua vestis.

Ecce ubi ecclesia est: optima tui parte ad operandum pro eo uteris et ille omnia quae ad perfectionem tuam necessaria sunt tibi dat. Quia cum pro eo agis, in eo es et igitur in eius luce vivis. Ejus praesentia revelatur in hoc quod facis ut ei servias et sentire potes quam te amet quia omnibus viribus tuis id quod in te est perficere conaris.»

«O Cephas, mi amor, oves meas pasce.»

«Hoc vespere tenui albi fumi volumine terra cum caelo coniungitur et de hoc maeniano traditio me nomen ipsi imponere vult.
O amici, filii mei, ego Cephas, Cephas Primus sum.»