Latinus_flagFR_flag

Disma Solesmiensis

Fons : Lucas XXIII, 43


Redemptio.
Hoc est amoris nomen quem tamdiu quaesivi.

Me nosti, nonne? Scis me hujus exercitus ducem non esse. Scis meam carnem hoc proelio cicatricibus signandam esse, ut in ea inimicorum meorum voluntates legi possint. Scis, sicut et ego, nos in hoc bello quod contra te gerimus victum iri. Quia hoc placet Patri tuo ut vincamur.

Plurimos angelos tuos ex omnibus caeli terraeque partibus vidi advenientes. Hic caliginis finis fiet. Scio quomodo dimicent. Quosdam ex eis agnovi. Tam pulchri sunt, quomodo eos oblivisci potero?
Praeses eis est, cujus spiritus solo nomine suo dimicat, cujus vero verbis ipsa universi fundamenta concutiuntur. Et alii quoque, qui in tota vita mea cum animadversione commotione digna me secuti sunt.

Ei jam proximi sunt, eorum enim alae perspiciuntur cum eorum vis in orbem terrarum innititur. Et cerno alas tuas tamquam ingens classis mirabiliter splendentes. Quomodo dimicabimus, nos humiles caliginis oases contra lucem tuam pugnantes?

Te aspicio, Iesu Nazarene.
Scio quis sis.

Sine compromisso es.

Sicut te, hostes mei me ceciderunt cum in manus eorum inciderim. Eorum exercitui me adjunxi ut hoc desineret. Tu vero luci te adjunxisti. Consilium meum non mori fuit, tuum ad tuam innocentiam servandam mori fuit. Vulnera tua video. Eadem mihi inflixerunt. Ea recusavi, tu autem ea accepisti. Itaque ego bellum inii et tu in pace permansisti.

Amici mei, catelli isti qui sanguinis sapore inebriantur, evanuerunt. Eos abire non vidi. Solus contra vos omnes sto. Credo hunc esse tuae præsentiae effectum : cum coram te simus, universus in genua procumbit.

Te aspicio, Iesu Nazarene.
Scio quis sis.

Quinta essentia mera es.

Antequam tuae Gratiae virtute vincar, tibi committam quod pretiosissimum habeo.
Quasi munus tibi, Tibi e nobis omnibus intensissime prodito.
Tibi qui ab eis ipsis dilaniatus es quos tuo sacrificio salvasti.

Ego autem te non prodidi, sed in te pugnavi. Quia facilius est hic in terra Mali factione quam tua superesse. Tua est virtutis via, electionum via. Et te amicum habere mortis praemium est.

Itaque accipe animam meam, Fili Dei, et hunc minutum sed incorruptibilem adamantem ad Patrem tuum affer. Dic ei solum thesaurum meum ei esse et quod in eo splendet consolatorem meum fuisse. Deinde me reminiscere, non tamquam inimicum, sed tamquam vitam quae tuae Gratiae particulam vehementer dilexit.

Caelum jam aperiri video. Angelorum tuorum multitudo in mundum irruit. Ei contineri vel evitari non posse videntur. Nimis validi, nimis multi et tam pulchri, ut vinci cupiam.

Umbra mea moritur. Iam spiritus meus luminis cicatrice signatur. Evanescam.

Tu me nosti, Iesu Nazarene.
Scis quis sim.

Amor tantum sum.