Latinus_flagFR_flag

De conversione

Fons : Lucas XV, 10


Portenta estis.
Quotiens hominem male tractatis, quotiens moribus vestris bestialibus eum humiliatis, toties ipsi inferius descenditis quam eo loco quo eum projecistis.
Et quia hunc hominem bestiam feceritis, ideo portenta eritis.
Et ego luce possessus sum, et ea lux tenebrarum vestrarum horrorem revelat. In eas non penetrat, sed eas ostendit. Mundus fictus ubi mors lex est. Portenta estis. Et etiamsi me vilefeceritis, si dignitatem meam everteritis, si de me hominem infirmum, sordidum foetentemque feceritis, nihil aliud consequemini nisi ut humilitate flagrem.

Nam ego e matris meae utero spem concepi, deinde pueritiae iter faciens, Dei verbum gustavi. Non illud quo rubi igne cineribus puro exardescunt, sed potius illud quod stylo Scripturarum viam per animam aperit.

Altius etiam, oculis meis vidi lacrimarum angelum supra vestrum mundum in minutissimas guttas dissolvi. Videbatur, vos intuens, quasi suffocatione afflictus, et infinitus aether ejus stupore occupabatur; salis et spiritus imber.
Nimiam dolorem creastis et nimia pravitate gaudetis. Hic in terra nimia malitia vescimini.
Spiritus vestri nihil nisi tenebrae sunt.

Salis statua in ultimi diei lumine immobilis, sulphur de caelo cadere spectavi, vitarum vestrarum halitus in ignea effluvia mutans et infamias vestras in pulverem redigens. Tum lucem vidi ab omni abyssi facie recedere, et quamvis hoc terrorem mihi incussit, spes integra mihi relicta est, quia lacrimarum angelus procella caret et ejus lacrimae pura misericordia sunt.

Quia ego coram abysso qui minabatur steti, quia ut contra vos pugnarem libere adsensus sum cum infirmissimus essem, spes novum telum mihi fabricavit, se ipsa multo potentius : Excelsissimi adoratorem de me fecit, animae meae ita permittens ejus fonte inundari, nam adoratio Excelsissimum ejus nomine appellat, nomine omni syllaba puro.

Quapropter, cum anima mea misericordia inundaretur, abysso vestro mundum occupari intrepidus spectare potui. Vidi homines fulguris celeritate sanctos fieri quamquam umbra vulneratos, et in eorum labris legi orationem quam ad Excelsissimum dirigebant. Pro carnificibus suis orabant et, ne ipsorum dolores vani essent, Deo supplicabant ut illi salvi fierent. Domine, sanguis meus ad te non clamabit. Noli me vindicare, sed fratrem meum, hunc homicidam, salvum fac.
Nunc autem vastatio furit. Tacita et invisibilis, mundi fundamenta destruit et virium nostrarum fontem aggreditur. Sola lux vires praesentes ostendit, neque hoc auxilio vobis est. Vestram potentiam vastationibus quas fecistis metimini, sed ad nihilum ibitis, quia dolore eorum quos destruitis mundus futurus paritur, et quo magis deleveritis, eo vita fortior erit, quia quo magis aliquis ei sacrificaverit, eo magis benedictae lacrimae eam sanctificaverint.

O vos, quos inopia spe replet. Qui Christum in intimis animis vestris somniatis: in vestrae desolationis medio Altissimus virtutem suam extendet. Ibi vexillum suum plantabit. Hic regnum suum suscitabit. Et ibi tandem pater filium suum consolabitur. Te insufflabit ut lacrimas tuas exsiccet. In luce tua solem ponet. Tibi viam parabit et singulos gradus tuos comitabitur. Nunquam amplius solus eris: eum adloqueris et aures tuas aperiet ut audias angelos nomen ejus canentes, et tu eorum chori particeps fies. Tunc Christum audies nomen tuum susurrantem ut in eius luce id in aeternum inscribatur, et scies ei qui tecum ambulat nomen "Veritatem" esse.

Ecce tribulationum et insulsi salis tempus rursus est, sed in Christi cruce, ubi ligna junguntur, si sunt duo corda quae palpitant, tunc unum ex eis tuum est.