Latinus_flagFR_flag

De angelo et aucupe.

Fons : Matthaeus XVIII,19-20


Huc venisse difficile est. Mens mea rerum inutilium plena est, quarum præsentia mihi dolorem infert. Vacuum tormentum est, vita ibi expressionem non invenit. Vacuum est quod in gyrum it, quod prohibet ne inventio emergat. Mens mea vacua mens fit ut primum cogitatio mea in gyrum it.

Tunc ut fugerem, ivi ubi nihil est, ubi exspector. In vacuo est mors mea per totam destructionem, sed in hoc nihilo quo eo potentia, facultates consiliumque meum resident.

Hoc quod in gyrum ibat, musica erat. Carmen quod totum locum occupabat, mentis bombus quidam similis eis qui in alveis audiuntur, præterquam quod ibi erat alveus sine propositis, sine cupidinibus, sine futuro. Quasi submersus, advocatione quadam fruens, in tenui minimæ lætitiæ scapha fluitabam.

Tunc, quoniam musica totam mentem obsidere potest, hanc orationem feci : mihi placeret Angelorum chorum “Ave Maria” canentem audire. Hæc enim est pulcherrima musica quam cognovi. Angeli assa voce canunt, ipsi instrumenta musica sunt. Sonos non emittunt quos mens percipere possit, quoniam mens aures non habet, sed potius puras essentias suas quibus omnia circum illos mutantur. Neque eorum scapha tenuis est : sunt in manu illius qui super aquas fertur.

Tamen eorum auscultatione natura mea tam valde mutatur ut ei indulgere non possim nisi per pauca secunda. Non plus quam duo vel tria. Tum mihi occurrit forsitan si unus ex eis solus caneret, forsitan id minus vehemens fore ut paulum adsuescerem. Sed mihi significaverunt se pro hominibus non canere. Per eum orant qui eos in manu tenet.
Forsitan conjungi cum illis conari deberem potius quam temptare cantum percipere qui auribus meis non destinatur. Sed non credo animam simplicem id facere posse. Angeli nos tanquam fontes aspiciunt, non plus quam supernaturalia sitientes, sed etiam pejorum facinorum capaces. Si volumus nos custodiunt, sed nullam rem concedunt.

Auceps tantum sum conans cælum capere quod mihi deest. Sperum venator. Animæ meæ cavea aperta est, et si parit, tunc totum cælum nascitur ut ibi volucres vivant.

Nihil nisi cæli cæruleum capio.

In herba consedi, in illud magnum cælum cæruleum supra caput meum intuitus sum et oculos meos sivi ex eo absorbere quantum possent, donec mens mea cærulea facta est. Deinde palpebras meas clausi et exspectavi ut hoc cæruleum evanesceret. Cum autem in cæli nocte fuerim, animum intendi tamquam aurem ut angelos audirem, et sensi eos adesse. Sed ut verum dicam, facile erat : ubique sunt, loca non occupantes.
Forsitan taciti erant, aut mens mea surda facta erat, sed eos non audivi.
Tunc non cecini, sed recordatus sum canticum “Ave Maria” sicut id audiveram. Et illius auscultationis memoria in mente mea extensa est, deinde quodam momento, illa reminiscentia eam sibi conjunxit. Tunc ille cantus totus factus sum.

Domine, vide quam hæc passio erga Matrem tuam idonea sit ad cælum tuum in animam meam inducendum.
Quam incredibile est totius pulchritudinis hujus particeps fieri.
Hæc magnificentia quam in me permittis tibi honori esse possit, ut, sicut voluisti, Pater tuus in Te glorificetur.