De Tiberiadis papilionibus
Fons : Matthaeus XIV, 25-32Sæpe memento mundi magiam.
Tiberiade, in Galilæa, prope lacum adsumus.
Est quidam qui super aquam ferri videtur. Magia non est : duabus magnis alis e materia plastica purpureaque factis præditus est. Tamen fortasse paulum doctus est, quia applicare generalia ærodynamicæ principia ad angeli volatum facile non est.
Quicquid sit, hic homo occupatissimus est. Profecto nos omnes occupatissimi sumus in hac spongia quam civitatem vocamus et a qua absorbemur. Sed ille in quodam insolitissimo occupatus videtur. Nam ejus volatus lentissimus est et præsertim proxime aquæ superficiem se movet.
Certe scire potes eum aliquid quærere, sed revera investigatori similis non videtur : nec lentem nec chartam geographicam ad se ducendum habet.
Nisi in cordis loco, ubi ingentem lentem videre potes, duos focos habentem, quæ ad pulmonum rythmum dilatatur ac contrahitur.
Deus meus, quantus dolor...
Exspectationem tuam non amplius suspendo, nam ego cognovi quod ille quærit.
Quærit in aquæ superficie pedis vestigium quod illic, circiter duo milia annos antea, alius homo quidam reliquisset.
Vere, simplex opus ibi non facit ! Cogita paulum quantæ naves piscatoresque illac postea transierint. Cogita qui venti, quæ procellæ per illa viginti sæcula aquæ eius superficiem rugaverint et erugaverint. Quæ cum ita sint, non facile est vestigium simpliciter impressum reperire.
Sed hic homo clare novit non aquam ejus memoriam servavisse. Hæc est ratio cur magna lens duos focos habens in cordis eius loco sit.
Tum sicut tu, de mundi magia cogitat.
Aliquid in eo simplici animæ simile est. Aliquid aliquantulum grave neque vivissimum. Res quædam quam in se gerit et ea huius lacus superficiei similis est. Nulla vestigii nota, nullum signum, sensus tantum quod si quid fieri posse debeat, id non posse nisi cum superficiei tremore coniungi.
Alas suas e materia plastica purpureaque factas expandere vellet, et huius potentiæ quam in se sentit paululum experiri, sed simul scit vanum esse a mundo rem sperare cui non confunditur. Vanus papilio qui de tempore nihil novit nisi hoc quod eius imaginem torquet, ecce incipit se perdere. Jam nescit utrum inveniat, jam nescit utrum consentaneum sit talem rem quærere, tam fluxam quam vestigium solum in aqua, cum de se ipso nihil nisi finem, angustias, solitudinem sciat.
Quasi in eius intimo tormento dolor primus gradus esset.
Deus meus, quam minusculi sumus ut in tam parvo mundo nobis derelicti videamur.
Deinde tempus advenit in quo aquæ superficies perfecte plana est, sine ullis rugarum illarum quæ tempore in rerum superficie inciduntur. Hoc est quoddam magiæ mundi momentum. Hoc est momentum rarissimum, ex iis quæ nobis veram altitudinis rerum mensuram et nostræ parvitatis præbent, sed etiam amplitudinis huius spei qua res animantur.
In aquæ superficie, homo alas suas purpureas expandit, cernit, ut jam scis, raram rem : nullus est repercussus. Imaginem suam in Aqua non videt.
Hoc bene lege, hæc est ratio quam grammatica solita non permittit : imaginem suam in Aqua reflecti non videt.
Putat fortasse aliquid eventurum esse, magicum facinus nihil perfici posse nisi magico momento. Sed fallitur. Hoc quod revera ille est etiam minus est quam quod cogitatione fingit. Nihil aliud videbit. Non videbit vestigium Sancti qui super aquam ambulabat. Jam cursus solitus resumptus est, gaviæ super eum volitant, levis aura superficiem conspectus eius corrugat.
Aliquid modo didicit : una tantum ratio major quam homo in eo vivere potest. Una res in hominis anima plus quam humana esse potest.
Hæc res est eius desperatio. Hæc res est nihili sui sensus.
Homo et Deus vano osculo in vacuo coniunguntur. Quomodo aliter fieri poterat ? Verene credebas infinitum vanitati nostræ accommodari potuisse ?
Domum rediturus est. Alas suas e purpureo plastico complicabit. Aliam occasionem exspectabit.
Tunc caput tollit ut videat ubi ripa sit.
Paulo longius, fere in medio lacu, hominem ad se venientem videt.
Brevi momento miratur hunc hominem super aquas ambulare posse.
Infinitum non plus spatii occupat quam unius secundi.
Cor eius laceratur, anima eius corrugatur. Moriturus est.
Jam lacus fundum attingit.
Et in ultimo momento osculum accipit.
Fatum nostrum est id reddere et antequam nobis detur.
Tu es ille homo cum alis e materia plastica purpureaque factis.