Latinus_flagFR_flag

De Garizim puteario.

Fons : Johannes IV, 24


Spiritus veritatis, inquis?
Tria argumenta de Spiritu veritatis te docebo.

Audi, putearius sum qui hoc puteum effodit. Quod puteum sicut alia non est. Abhinc decem milia annos, homines de eo jam loquentur. Primum propter ejus altitudinem, nam profundissimum puteum est eorum quae cognovi. Ejus enim mensura paene octoginta et tres cubiti est, id est recte quadraginta et sex metrorum tuorum. Per annos saxum calcarium cireneum acutumque effodi, at denique aqua advenit.

Attamen, quia id esse puteum profundissimum fama celeriter tulit, homines certiores fieri voluerunt. Et multi fuerunt qui lapidem tulerunt et in puteum jecerunt ut casus tempus metirentur. Per saecula multi lapilli tali modo jacti sunt, ergo altitudo minuta est. Cum jam paulum plus quam quadraginta et unus cubiti fuit, id est recte viginti et tres metrorum tuorum, ei qui ibi vivebant, Jacob haeredes, ut puteum obstruxerint constituerunt, nam jam diu, aqua deerat.

Itaque vide, cum Spiritum veritatis indicium rogas, is a seipso id accipit. Unde nisi ab eo ipso id veniret?
Et ergo, quotiescumque indicium tibi dat, veritatis parva pars destruitur, nam gradatim lapidibus puteus impletur. Ergo si Spiritum veritatis intactum servare vis, eum indicia rogare desistere debes. Vel si melius tibi videtur, indicium ad naturam tuam convenit, ejus autem adulterat. Hoc primum argumentum erat.

Ecce secundum argumentum: visne scire quam ob causam indicia ejus naturam adulterent, neque tuam?
Hoc planissimum est, nam causa infinitum est. Veritas infinitum tangit quia ea in omnibus rebus est.

Nota me non dixisse esse unam tantum veritatem, quod stultum esset, sed dixi tantum os qui eas pronuntiet unum esse.
Itaque Spiritus veritatis infinitus est, in omnibus rebus est.

Et quanto altior veritas est, tanto magis appropinquat ad Deum qui ultra hujus putei fundum est. Attamen tibi post fundum puteum jam non est. Vel aliter dictu: infinitum tibi accessibile non est.
Itaque lapillo tuo Spiritus veritatis vulneratur: nam eo procul a fundo abducitur.
Tali modo indicia, ab ejus fonte eum abducendo, ejus naturam adulterant.

Tibi autem qui rem inifinitam in manibus tuis capere non potes, ad indicium rogandum lapis convenit, sed cum eum jacias, ille eum accipit. Putearius sum qui hoc dico.

Attamen, lapidem eo jacere non cogeris. Mihi credere potes, sum qui saxum effodi ut hic puteus exstaret. Scio quid fundum consequi significet, et nonnullos modos esse ut aliquis eo perveniat. Abhinc permultos annos, vir quidam huc venit qui explicavit aliquem eo posse sitim etiam suam jacere, si eam expleri vellet.
Quid significat in putei fundum "sitim suam jacere"?
De ea se expedire non significat. Sed significat ad Spiritum veritatis aliquid afferre quod ejus naturae conveniat.

Visne scire quid sit?
Hoc est tertium argumentum quod tibi dicere volebam. In puteum aspice, humiditatem odora, refrigerationem senti, echon animae tuae in parietibus resonantis audi. Spiritus veritatis ibi est, alicubi, aerem quem spiras spirans. Tam attentus quam esse potes.

Si nihil eum rogans ejus presentiae te assuefacies, aliquando eum agnosces. Paulum instar bestiae quae sitit et aquae praesentiam a longe percipit.
Et cum eum agnoveris, et ille te agnoscet.

Tunc, ex illo momento, nunquam jam sities.