Latinus_flagFR_flag

De Damasci equite.

Fons : Johannes XIII, 1-17


Cur adsensus sum ut pedes mei ab isto solearum fure lavarentur?
Suos duos lapillos sursum jecit tamquam si speraret eos capturos esse juxta caeli deos visionem quae ei deerat. Nunc autem sine soleis sum. Pedes mei frigent, quos humor mordet dum Damascum vado. Juro per fidem equitis me illuc ire ad Christum reperiendum.
Hoc dixerunt lapilli cum rursus ceciderunt. Quorum alter rotundus ad malam fortunam significandam, alter acutus ad terrorem significandum : debes Jerusalem relinquere, et ad noctem ire, et sanctos locos relinquere.

Spiritus meus mortuus est. Exstinctio sola loco voluntatis mihi est.
Ea me stare facit, at propter umbram vix potentem moveri.

Quomodo is cujus humilitas benedicit discerni potest ab eo qui eget tantum vanitatis meae ut ipse ea levetur?
Domine, cur furem solearum in via mea collocavisti?
Num noctem adgredi vere debeo?

Comitati tuae credidi, o tu cujus Nomen manet in universi ora quod invadit.
Putavi Deum creaturas suas adeo curantem esse ut eis servire vellet irremediabilissimam adorationem mereri. Donum sui. At jam pedes mihi vere dolent et scio cur alium nequam hominem soleas meas furari siveris.

Ut ad Jerusalem pervenirem, in aquae planitie viam mihi aperire manu tua debuisti.
Cur tali modo me aspicis?
Ita percipio oculos tuos sicut fera fugiens venatorem animadvertentem percipere potest, quamquam sibi absconditum.

Bene scio cur adsensus sis ut aliquis soleas meas furaretur. Intellexisti me velle perfectissimum fieri quantum possem ut coram te me praeberem. Intellexisti me velle perfectum esse ut te illicere conarer. Itaque auxilium mihi ferre voluisti. Ut ad te venirem tamquam sum, cum humanis sordibus meis. Voluisti scirem me non debere tentare ut te possiderem. Sed concedere non possum ut in frigore morteque veniam cum in laetitia exstasique te quaeram.

Ergo adsensus sum ut terga luminibus sanctae civitatis praestarem et Damascum irem.
Nudis pedibus.

Domine : quomodo sine te faciam?
Possumne etiam te invenire ubi non est exstasis?