De Christi tunica.
Fons : Lucas XXIII, 34Ille solus in arenae medio stabat.
"Tibi, Claudi balbe, Marci Antonii nepos : quantum ludibrium est mihi rudem a te dari. Gladius e ligno factus libertatem significat gladiatoribus qui de imperio bene mereri potuerunt.
Ad octingentum Romae annum celebrandum, 'Ludos Saeculares' hodie condis. Ludi saeculares. Et ut me liberes, mortem mihi offeras.
Quantum ludibrium mihi est, qui sub Tiberio urbis aeternae fatis ferro servivi.”
“Tibi, Domine: amicus meus Longinus a praeside insano facto cruciatus et decollatus est. Ille Longinus fuit qui te, te Messiam, pili ictu occidit. Hodie christianus sum propterea quod Longinus mihi oculos aperuit. Dixit mihi se in te, Jeshua, ut in Dei Filio credidisse et in illo momento intellexisse hominem miseratione misericordiaque erga Deum suum tandem capi debere.
Itaque dolori tuo finem facere voluerat.
Ille mihi dixit, te animam exhalante, suam igne novo exardere sensisse, tamquam si non pro morte, sed pro bonitate qua eam tibi donaverat, illi gratias egisses."
Portae ligneae apertae sunt. Non gladiatores, sed leones fuerunt. Tres fuerunt. Ad illum accedebant. Nulla spes, ne pugnanti quidem. Neque ut miles mori volebat.
Domine, res praecipua est quam omisi pro te facere. Tunica tua, quam juxta crucem in alea vici, nisi faciam quod debeo, peritura est. Hic, apud me, Romae est. Promiseram, si mihi aliquid accideret aut si in vitae periculo essem, Jerusalem, ad antiquum amicum eam deferre.
Domine, hoc facere re vera debeo, antequam ad te revertar.
Accessit ad leones qui subito constiterunt. Eos ne aspexit quidem, fides ei erat. Rudem in arenam fixit et tres passus retrocessit. Deinde coram feris genua flexit et orare incepit.
Unus e leonibus ad gladium ligneum accessit, deinde sedens mansit, gladium ante se habens quasi excubantem. Duo reliqui ad dexteram et ad sinistram ejus recesserunt et humi se prostraverunt. Spectaculum vix credibile fuit. In arena e caveis vehementissimus strepitus eminuit. Ille clamor quasi bestialis timore et ira et stupore mixtus videbatur.
Factus est venti flatus satis vehemens, ut omnes eum audire possent. Tum arenam circa illum viderunt coepere venti turbinibus involvi. Mox arenae columna circum illum gyravit alta in caelum surgens. Eum jam non videbant. Leones non se movebant.
Illud per aliquot secunda tantum factum est. Sed quid refert quantum temporis?
Roma Jerusalem fortasse Dei manu translatus est. Angeli fortasse ei asseveraverunt se id curaturos. Fortasse etiam ipse pedibus iter confecit et ad hoc faciendum ei toto anno opus fuit. Nescio. Sed ipse sciebat, quia gaudium in ejus vultu animadverti poterat.
Arenae columna decrevit, deinde omnino evanuit. Adhuc in oratione perseverabat et ridebat. Rudis, velut ex arena factus, venti flatu quasi dissolutus et contusus videbatur. Aliquo momento jam non visus est, illo flatu arena onerato qui eum in pulverem redigebat ex toto consumptus.
Tum leo qui in medio sedebat lento gradu ad eum appropinquavit, velut mandato reverenter obsequens. Ejus collum quasi delicate ore prehendit atque fregit. Vir pronus lapsus est et sanguis ejus in arena effusus est. Gladius ligneus numquam repertus est.
Eodem tempore Hierusalem, Elias, senissimus rabbinus, tunicam ad Thora volumina positam invenit. Eam statim agnovit, nam olim noverat non tantum hominem qui tunicam illam inconsutilem gesserat, sed etiam illum qui eam in alea vicerat.