Latinus_flagFR_flag

Cornucopiae

Fons : Lucas XXIV, 13-31


Aliquando omnia quae in universo mihi desunt Nomine tuo vocabo.
Omnibus quos amavi et ei in animo meo ineffabilem vacuum relinquendo abierunt, Nomen tuum dabo.
Sic, mihi illud scribenti in vestigiis quae eis absentiis relicta sunt, ibi flores florebunt.

Et quia Nomen tuum gerent, vita et lux tua ibi collocabuntur.
Tunc gracilis nox mea marcescet et ejus flores caliginosi gaudiorum amissorum odores exhalabunt.

Spiritus meus, tumultu defessus debilitatusque contrahetur. At cum mortuus fuerit, somnia quibus sustentus erit diffundi pergent.
Tunc in cavam manum tuam se condere fortasse eis permittes.

Tunc tempus illud veniet ubi fuero, cujus tu solus memoriam servabis.
Jam non exstabo nisi in Spiritu tuo, quasi scintilla in tua luce garriens.

Tunc gratia tua adjuvante recordabor quomodo haec omnia evenerint.

Insolitum caelum supra capita nostra tendebatur. Caelum lividum et pallidum fuit, pernicioso languore marcescens. Caelum cæruleum et insipidum, molestissimaeque aequabilitatis. Pulchritudinem mundi nobis ostendebat cum oculi nostri mortem modo vidissent. Magnificum et inutile, excelsum at infestum, immensum et inane simul videbatur.
Agoniam nostram infinito caeruleo in luce collocabat.

Ambulabamus. Illa aderat et ego aderam. Et in cordibus nostris puer noster mortuus.

Nemo potest cognoscere quibus rationibus eo adductus sis, ut Nomen tuum in mentibus nostris exprimeres. Sed quodam certo tempore, somnia in sensibus nostris scripsisti. Nunc memini quae haec somnia fuerint.

Puer, oculis tuis tam splendidus, jam non erat. Anima ejus tibi reddita erat. Aures nostrae eam numquam jam audierunt, sed eas percipere sonitum surdum sivisti quem infinitum in terris dat, cum in dolores nostros impetum vehementem facit. Universum nostrum resonantiis implevisti. Et dum mundus ejus magnificentiae vestigia delere conabatur, garulitatem ejus insanam fieri sivisti, nescientem quo iret quia fontem suum amiserat. Illa in auribus nostris asylum invenit et exinde canere coepit.

Puer canebat, sed ejus sermo jam angelorum erat. Nobis illo momento incomprehensibilis. Infinitum in intima minimi mundi nostri parte fragore obstrepenti effundebatur. Sed audiebamus e loco trans mundum resonantiam ad nos pervenire, quae in hoc mundo resonabat. Resonantia Te et puerum nobis narrabat.

Cur oculis tuis tam splendidus?
O universi Dominus, quia cum nomen eius evoco, ut oculi mei apertionem valde caeruleam in caelo nocturno aspicerent, sic tuum risum aspicio, et etiam quia infinitesima laetitiae tuae pars a me percipitur, cum coram te eius memoriam evoco.

Et haec minima portio benedictio pro toto genere humano esse mihi jam videtur.

Tum somnia venerunt quae in intimis oculis nostris scripsisti. Haec mentes nostras formaverunt et fuit quasi longum merae magiae momentum. O Dominus universi, tali modo me stupefacis ut interdum anima mea a me ipso solvi et ad te volare parata esse mihi videatur.

Tam me fascinavisti ut dolor raro in animam meam intret, sed mentem meam nudam reliquit ut somnia tua induere possit. Cum morte amorem fecisti, ei infestae essentiæ supernaturalem odorem dans. Sed haec via tua est, nonne?