Latinus_flagFR_flag

Ave Maria.

Fons : Lucas I, 28


Hanc ingentem cathedralem solus aedificavi. At hae lapides ne mica quidem superbiae junctae sunt, sed insania tantum. Et si vita mea per mille annos perduravisset, tunc mille anni necessarii mihi fuissent ad calcem umbrae meae aquae lucis tui miscendam. Attamen in longe minori spatio temporis eum immensum laborem perfeci. Pericula adivi ut hoc consequerer. Hoc opere vulneratus sum, e sanguine meo nutritum est et ex mente mea quam cum obsidenti insania habitavit. Nutritum est ex omni vita quae circa me inveniri poterat. Itaque recte nusquam stat, in loco quem alii homines phantasia sua comprehendere non possunt. Sed id tibi feci.

Et propterea antequam evanescam, te saluto, admirabilis parvaque Maria.

Supernaturalitatis cultus meus, rerum pulchrarum dilectio, insania quae somnia mea rosit, omnia ea medicamenta stupefactiva periculosaque auxilium mihi tulerunt ut perseverarem. Sed nullius momenti jam sunt, nam vana tantum sunt.

Perseveravi, aedificavi, construxi.

Nunc moriturus sum, sinendo corpus meum in pulverem revertere.
In humilitate donoque.
Hae preces lapidesque tantum manent quas in pugno teneo et eas cum amore ad te semino. Omnem amorem viresque meas tibi do. Haec divitia vera mihi est qui homo mortalis tantum sum. Omnes hi soles qui in spiritu meo luxerunt, et eum usserunt, et eum calefecerunt quoque, tibi sunt. Hanc hereditatem tibi relinquo. Nam alius heres mihi jam non est nisi tu, cum omnes meos fatum abstulerit.
Tamquam haec cathedralis cum in pulverem reverterit, amor qui, sicut umbra anxia, lucem meam habitaverit, longe post mortem meam, ad te preces suas dirigere perget. Quia ei amori totam libertatem meam submisi.

Tu.

Scio quale donum mihi des.
Altius quam hujus ecclesiae turris est caeli caeruleum. Et caeli caeruleum infinito aliud nomen est. Ibi oculi tui sunt cum videri cupio. Ut viderer ad te aspexi.
Et aspexisti.
Intente aspexisti.

Benedictionis plena, Gratiarum plena.

In oculis tuis intentis densisque, aciem meam solvi sentio.
Est tamquam si toto universo nomen meum in intimis oculis meis denuo scriberetur.
Vocabulum sine mendo, si id pronunties.
Nomen jam tandem placatum.

Te quoque aspicio,
jam non puto.
Universum evanescere modo fecisti.