Latinus_flagFR_flag

Antiquus spiritus.

Fons : Lucas XXII, 43


Angelus exstat qui corroborat. Nomen ejus ignoro, sed id ab illo mihi petendum erit.

Ad conventum mihi eundum est.

Illi in platea me exspectant. In cauponae cafeariae solario.

Potui eos rogare ut hic venierint, sed eos credo huic conventus praeferre.
Credo eum venturum esse. De hoc quasi certus sum quia quid 'fortem facere' significet intellego, quid hoc significet sentio. Itaque certus sum eum me novisse.

Antiquum Spiritum mecum fero.
Ornamentum est.

Minimum ornamentum : minus quam tria centimetra.

Solarium cauponae cafeariae umbratum est, magnis arboribus ei refrigeratio leniens affertur. Ibi sedent, ante mensas vacuas. Multi venerunt. Forsitan duodecim. Pulchri mihi videntur.
Eos tamen non video: sentio eorum præsentiam tamquam tuam sentirem si coram me esses.
Cum me conspiciunt, nullus se movet. Convento vero me donant. Tunc in auram introeo, qua eorum mensae sub umbra leniter perfunduntur, atque cum illis sedem capio.

Praeter eos et me nemo adest.

Illum statim agnosco. Ante me est. Illi ostendo me quaestionis speciem gerere et eius nomen scire mihi opus esse. Vocabulum gilvi coloris in medio et flavi in ambitu aurem meam penetrat.

Aliquid plateam tamquam circum axem rotavit. In Olivarum horto sumus antequam ille adprehendatur. Cujusdam calicis mentio fit quem a se transferri precatur. Credidi illum esse calicem ad bibendam quamdam doloris laborisque faecem. At erat oleum ad ungendum eum qui electus erat. Et angelus eras tu.

Adspice, ornamentum e carne aquaque factum tibi attuli. Christi in cruce pendentis veterrima imago est. Qui animadversione eam amaverunt, ejus pectus levatum videre potuerunt, sed in momento quo ejus dolorem percipis, ultimum spiritum emittit. Id est, quod inter mortem tuam et Deum nexum facit.

Ornamentum in mensa posui. In arborum dulci umbra, splendorem quemdam diffundit, qui ab eo solo venire videtur.

Angelus ille qui corroborat. Spiritalis unctio.
Quoniam nomen tuum cognosco, amicus novus jam mihi est.

Ille quid putem conjiciens subridet. Eius risu ostendi videtur illum intellegere quid mea sententia 'alicui esse amicus' sibi velit, simul mihi dicens sententia sua huic eamdem significationem non esse.
Antiquum Spiritum intuitur. Scio illum non nisi exspirantem ac renascentem eum aspicere. Manus eius ad ornamentum porrigitur. Id sumit et intuetur. In mensa, ubi positum erat, olei macula est. Sudarium chartaceum sumo et illud oleum detergeo.

Fit quasi tremor luminis qui per eos omnes transit. Unum tantum sunt. Evanescent, meum pretiosum ornamentum secum auferentes. Itaque benedictio in chartaceo sudario conclusa mihi relinquitur. At homo parva res est. Tali modo conventus meus finitur. Ignoro quid hoc significet. Sentio tantum, in extremis digitis quibus oleum contactum est, calorem quemdam, suavem, potentem, confortantemque, qui jam nunquam me deseret.